O tempora, o moresActa periodica, quae “Eccetera” inscribuntur, legite!

Novi commentarii, quos editorialis domus Linkiesta imprimendos curavit, nunc primum in lucem prodeunt

Hodierno ex die acta periodica, quae “Et cetera” (vulgo Eccetera) inscribuntur, in diariorum tabernulis viginti euronnumis emi poterunt. Novi commentarii, quos editorialis domus Linkiesta, Christiano Rocca ac Valentina Ardia iubentibus, imprimendos curavit, articulos, plus minusve longos, de cultis modis, ornamentis, voluptuariis peregrinationibus et cultura nimirum continent. Qui ergo omnibus legendi sunt.