O tempora, o moresAscensus feminularum in Montem Virginis

Hodierno die mares, qui ita feminine vivunt ac sentiunt ut Neapolitano sermone “femminielli” appellentur, ad celebre Mariae Deiparae sacrarium iter pietatis causa faciunt

Felicissimus iam dies illuxit, quo Ecclesia festum Iesu Christi ad templum deducti Mariaeque puerperae perlitantis, quod a vulgo Candelaria nuncupatur, nimirum celebrat. Hodie vero Parthenium, cuius in summo cacumine sacra aedes virginiana est, nos Campani, qui praeclarum a maioribus nostris morem accepimus, pientissimo animo scandimus, ut Mariae, benignissimae omnium matri advocataeque, debitum religionis cultum tribuamus. Inter eos, qui hoc die Montis Virginis fastigia ascendunt, feminamares ac masculofeminae primae accurrunt. Quod montanum iter una cum mulieribus togatis atque viris stolatis illis, qui perantiqua consuetudine ita in feminae modum vivunt ac sentiunt ut Neapolitano sermone femminielli appellentur, mulieres transgenerae hominesque, qui siglis LGBT+ dicuntur, quoque carpunt atque, postquam in Mariae opiferae sacrarium, quam dulcissima appellatione Mammam Sclavoniam invocant, pervenere, in externa area rusticanae instrumenta musices pulsant, profanas dialectalesque cantilenas canunt, festas choreas agunt.