O tempora, o moresPium ad Montem Virginis iter

Hoc quoque anno homines, quos Neapolitano sermone "femminielli" vocant, postridie Kalendas Februarias ad celeberrimum sacrarium Mariale peregrinati sunt

Ex Ioannis Aiello ratione prosopobiblica

Hesterno die, cum Iesu Christi ad templum deducti festum, quod vulgato nomine Candelora appellatur, quidem celebraretur, convenientes ex aliquibus Italiae regionibus, praesertim vero Campania, ut Beatam Mariam Virginem, benignissimam omnium matrem advocatamque peccatorum misericordissimam, filiali cultu prosequerentur, montem, in cuius cacumen sacrae aedes Virginianae consurgunt, pientissimo animo scanderunt. Quod sacrum ad Montis Virginis fastigia iter, ut mos est, homines potissimum, qui compendiariis litteris LGBT+ nuncupantur, una cum mulieribus togatis atque viris stolatis illis, qui perantiqua consuetudine femineo more vivunt atque Neapolitano sermone femminielli dicuntur, fecerunt necnon Vladimirus Luxuria duaeque artifices scaenicae, quibus nomen Karma B. Omnes vero, postquam Marialem iconem dulcissima vulgataque appellatione Mamma Schiavona venerati sunt, extra templum  instrumenta musices pulsaverunt, profanas dialectalesque cantilenas cecinerunt, festas choreas egerunt, Marcellum Colasurdo commemorantes.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter