Litterarum acta, quae K – Linkiesta Fiction inscribuntur, die Iovis praeterita typis primum impressa sunt. In volumine numero I notato et a Ioanne Cavalleri confecto, quod trecentis viginti paginis constat atque aliquot photographematibus a Stephania Zanetti factis singulaque imagine a Maria Corte affabre delineata exornatur, undeviginti novae narratiunculae de sexu continentur. His fabellis, a Camilla Baresani, a Ionathan Bazzi, a Carolina Capria, a Teresia Ciabatti, a Benedicta Cibrario, a Francisca d’Aloja, a Mario Desiati, ab Anna Lisa De Simone, a Viola Di Grado, a Mario Fillioley, a Dacia Maraini, a Laetitia Muratori, a Valeria Parrella, a Romana Petri, a Lydia Ravera, a Luca Ricci, a Marco Rossari, a Georgio Selvetella, ab Elvira Seminara scriptis, docta Nadiae Terranova, quae certamina Praemii Strega exclusoria anno MMXIX vicit, dissertatio est praeposita.
Hoc opus summa aestimatione dignandum duarum fabularum, quae, a Donaldus Winslow et a Margareta O’Farrell exaratae, Italice propediem edentur, excerpta quoque complectitur. Quod vero viginti euronummis in liberis tabernis librariis vel ab ephemeridis Linkiesta compositorum collegio, tabellariorum impendiorum pretio numerato, emi potest.