Omnibus Italis valde dolet Agitu Ideo Gudeta esse crudeliter interfectam. Duas abhinc enim dies percelebris pastora Afra, quae, anno septimo postquam ab Aethiopia fugerat et in Tridentinum venerat, Fraxilongi societatem agrobiologicam, cui nomen “Capra Felix” (vulgo La Capra Felice), nimirum instituit, ab operario suo malleo instructo mortifera vulnera in capite accepit. Inhumanus vero homicida eam animam agentem, incredibile dictu, quoque constupravit. Sit tibi, mulier fortis et egregia, terra levis ut in pace sempiterna requiescas.