O tempora, o moresBiden Susannam Rice Consilii de ratione domestica moderatricem nominat

Summa rerum diplomaticarum scientia praeclara oratrix a Foederatarum Americae Civitatum praesidente electo in Domus Albae administrationi cooperantium coetum, qui ex mulieribus magnam partem componitur, est cooptata

Ex Susannae Rice breviloquentis pagina

Mulierum numerus, quae Iosephum Biden in Domo Alba administranda adiuvabunt, magis in dies feliciter auget. Foederatarum Americae Civitatum praeses electus Susannam Rice Consilii de ratione domestica moderatricem heri designavit. Quae sane est mulier regendae rei publicae peritissima: Susanna Rice namque legatae stabilis munus apud Nationes Unitas a die XXII mensis Ianuarii anno MMIX ad Kalendas Iulias anno MMXIII optime obivit posteaque tamquam consiliatrix pro Nationis Securitate Baraco Obama, tum praesidenti Americano, officium suum quadriennium praestitit.