O tempora, o moresIn sempiternam Nedi Fiano, Italici Holocausti testis, memoriam

Praeclarus scriptor, ex Hebraica gente ortus, e vita nudius tertius excessit

Nedus Fiano (sinistra) una cum Emanuele filio suo (dextera)

Nedus Fiano, inclutus scriptor princepsque Holocausti in Italia abominabiliter perpetrati testis, in Mediolanensi gerontocomio, quo una cum Rina Lattes dilectissima uxore sua receptus multo ante erat, extremum vitae spiritum die XIX vertentis mensis Decembris placide edidit. Qui, ex Hebraica gente nonaginta quinque abhinc annis Florentiae natus, ob nefandas perniciosasque leges phyleticas, a Benito Mussolini execrabiliter iussas, in Osvecimiense ergastulum infausto anno MCMXLIV deportatus est.

In horribili internecionis campo ille patre, matre omnibusque propinquis suis est sane orbatus. A nazistis in carceralia Silvae Fagorum (Theodisce Buchenwald) castra postea transductus atque ab Angloamericano exercitu die XI mensis Aprilis anno MCMXLV liberatus, Nedus Fiano reliquam vitam praesertim degit suam tanti excidii superstitis experientiam scholarum alumnis prodendo.

Mors eius nuntiata omnibus dolorem excitavit. Cuius nomen commoto animo sunt inter alios prosecuti Sergius Mattarella, Italicae Rei Publicae praeses, David Sassoli, Robertus Fico, Ivanus Scalfarotto, Nicolaus Zingaretti, Matthaeus Renzi, Laura Boldrini. Emanuelis Fiano, Nedi filii ac Factionis Democraticae legati, verba memoranda autem sunt: «Sit patri meo terra, quae eum excipit, levis semperque fiat protegens ipsius manus super nos».