O tempora, o moresDe Petri Cardin obitu

Celeberrimus vestificus de vita heri decessit

Ex breviloquenti pagina Italicae Legationis in Gallia

Die XXIX vertentis mensis Decembris Petrus Cardin in Americano nosocomio, Noviliaci ad Sequanam sito, morbo naturae debitum reddidit: perinsignis mundi muliebris masculinique effector, ex Italia oriundus sed in Francogallicam civitatem ascitus, nonaginta octo annos mensibus abhinc aliquot compleverat. Anno MCML Cardin propriam domum vestiariam, in orbe terrarum postea clarissimam, Lutetiae Parisiorum instituit atque Christianum Dior potissimumque Ioannem Paulum Gaultier discipulos inter alios habuit.

Cuius memoriam grate prosequens, Italica Legatio in Gallia ipsum «vestificum visionarium ac vestium indui paratarum (vulgo prêt-à-porter) effectorum antesignanum» nimirum praedicavit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter