O tempora, o moresBONVM. FAVSTVM. FELICEM. FORTVNATVMQVE. ANNVM. MMXXI.

Novissimos horribilesque post menses transactos longum tranquillitatis ac prosperitatis tempus magnopere est in generali expectatione

Daniel Sorrentino photographema hoc fecit

Annum novum faustum vobis, amicis lectoribus lectricibusque, et ad omnia, quae recte cupitis, prosperum cum omnibus quos diligitis, toto ex corde precor atque opto. Dum primum anni ineuntis diem felicem, ut iam docebat Plinius Maior, laetis precationibus invicem ominamur, amor, benevolentia, humanitas, reverentia erga omnes hominum genus cuiusque animum inhabitent intolerantiaeque, discriminationis, violentiae, odii saepta evertere ac delere inducant.

X