O tempora, o moresParlamentum Lusitanum legem de admittenda euthanasia iubet

Populares legislatores rogationem de morte medicaliter peracta magnis suffragiis heri probavere

Ex Sinistrae Universae (vulgo Bloco de Esquerda) breviloquenti pagina

Die Veneris Portugalensis populi legatorum coetus legem, quae euthanasiam iure permittit, punctis longe plurimis sanxit: rogationi enim huic centum triginta sex parlamentarii favere, duodeoctoginta autem refragati sunt, quattuor tantum sententiam suam ne dicerent denique recusavere.

Qua lege est sanctum ut omnis aegrotus maior aetate, qui mortem scienter, libere expressimque petat et insanabili mortiferoque morbo laboret, vita, valetudinis operariis auxiliantibus, se privet vel eidem medicus mortem afferat.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter