O tempora, o moresBerlusconi ob cordis incommoda in valetudinario Monoecensi iacet

Quae necessitudo Factionis “Vis Italia” moderatori ab Alberto Zangrillo, illius medico, imposita est

Ex Silvii Berlusconi pagina Prosopobiblica

Silvius Berlusconi, quondam Consilii administorum praeses, ab oppido Valle Bona (Francogallice Valbonne) in Monoecense nosocomium, quo cordis incommodis adhuc decumbit, traiectus est. Quod conditori moderatorique factionis, cui nomen Vis Italia, Albertus Zangrillo, viri civilis illius medicus, sane praescripsit.

Per nuntium, in Prosopobiblio heri divulgatum, compluribus amicis, fautoribus suisque adversariis politicis propter amoris declarationes gratias agens, Berlusconi autem de bona valetudine palam fecit omnesque tranquillavit.

X