Panormi pueri quattuor pares homosexuales Taurinenses, qui una cum amicis, peregrinationibus delectationis causa susceptis, in interioribus urbis monumentis insignibus manus implectentes deambulabant, probris omnibus maledictisque die XXIX huiusce mensis Maii, hora fere nona vespertina cum dimidio, sane vexavere. Quorum duorum amantium unum, undetriginta annos natum, aggressores pugnis calcibusque concidere et in fronte lagoenae vitreae partibus vulneravere.
Gravissimum facinus homophobicum Leolucas Orlando, syndicus Panormitanus, atque plures parlamentarii vero reprobavere. Inter quos David Faraone quoque, factionis “Italia Viva” nuncupatae senatorum ductor, illud nimirum fecit dicens: «Omnes controversias, quae de rogatione ad homotransphobicas discriminationes inhibendas ex longo iam tempore agitentur, autem componere illamque legem quam celerrime sancire necesse est».