Rosario Livatino iudici incluto Beati ac Martyris dignitas in Agrigentina ecclesia cathedrali est heri sollemniter tributa. De Papae Francisci enim mandatu Marcellus cardinalis Semeraro, Congregationis de causis Sanctorum praefectus, Litteras Apostolicas legit quibus integerrimus magistratus ille, quem viginti septem annos tantum natum mafiosae turmae “Stidda” nuncupatae sanguinarii scelestique homines die XXI mensis Septembris anno MCMXC trucidavere, in Beatorum numerum est nimirum relatus. Cuius festum Summus Pontifex die undetricesima mensis Octobris in locis ac modis iure statutis quotannis celebrandum decrevit.
Ipse Pontifex , dominicarias persalutationes sueto more impertiens post marialem precationem a verbis Angelus Domini incipientem, Rosarium Livatino “iustitiae fideique martyrem” vero praedicavit atque omnes, magistratus praesertim, hortatus est ut tanti viri illi, legalitatis ac libertatis custodis, vestigiis insisterent. Cuius autem imaginem Italico vexillo triplici colore decoratam extremae dexterae factionis “Societas – Salvini Minister Primarius” fautores, nationalisticis opinionibus imbuti, in retibus socialis ambitiose vulgavere novumque Beatum “heroem Italianum”, potius quam “christianum”, appellantes sacratissimo ritu sunt impie abusi.