O tempora, o moresIn Vaticano vaccinum amplius trecentis sedem stabilem non habentibus inicitur

Fere mille et quadringenti pauperes, Papae Francisci nutu, medicamentum contra morbum Coronarium praeteritis hebdomadibus iam accepere

Hoc die vaccini iniectio Coronario Veneno praecavendo amplius trecentis sedem stabilem certumque domicilium non habentibus in Aula Pauli VI tribuetur. In Civitate Vaticana autem mille circiter et quadringenti indigentes medicamen praeteritis hebdomadibus iam accipere.

Plures praeterea Papae Francisco petitioni satisfacientes pecuniam Eleemosynariae Apostolicae donare non cessant, ut regiones Coronaria contagione aliisve adversis singulariter afflictae, sicuti India ac Syria, nimirum adiuventur.

 

 

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter