O tempora, o moresAlmodóvar novam taeniam cinematographicam “Matres Parallelae” appellatam confecit

Visifica pellicula in Italicorum cinematographeorum aulis ex ineunte autumni tempore exhibebitur

Ex Warner Bros. Italia pagina breviloquenti

In Hispania Petrus Almodóvar, perillustris moderator cinematographicus, novum horama “Matres Parallelae” (vulgo Madres Paralelas) nuncupatum, postquam decem per hebdomadas in illo laboravit, nuperrime sane confecit. In hac pellicula filmica, quae de muliebri natura, maternitate familiaque est, Penelopa Cruz, Milena Smit, Aitana Sánchez-Gijón, Israel Elejalde, Rossy de Palma et Iuliola Serrano partes nimirum egerunt. Quae taenia visifica, a societate cinematographica “Desiderium” (Hispanice El Deseo) producta, in Italicorum cinematographeorum aulis, Warner Bros. distribuente, ex ineunte autumni tempore exhibebitur.