O tempora, o moresUsticensis caedis die Mattarella civicam mortuorum familiarium navitatem grate meminit

Rei Publicae Italicae praeses declarationem, ut monumento esset, heri pronuntiavit

Ex Siphonariorum breviloquentium pagina

Quadragesimo primo expleto anno, ex quo aërovehiculum de caelo in mare Tyrrhenum causis numquam comprobatis apud insulam Usticam praecipitavit unusque et octoginta viatores atrociter periere, Sergius Mattarella, ne tantae stragis memoria ullo modo dilaberetur, oratiunculam heri habuit.

Rei Publicae Italicae praeses potissimum ob civicam curam omni tempore adhibitam in veritate inquirenda mortuorum familiaribus, qui etiam contra improbos mores cuiusvisque generis impedimenta scelerate interposita saepe restitere ac repugnavere, praeconium vero tribuit.