O tempora, o moresVexillum iricolor in Boreoamericanae aedibus legationis apud Sanctam Sedem exponitur

Ostensio, Kalendis Iuniis incepta, ad personarum Lgbt+ iura agnoscenda est disposita

Ex Boreoamericanae legationis apud Sanctam Sedem pagina breviloquenti

Mense ineunte Iunio, quo Motus Neoeboracenses in potoria taberna “Stonewall Inn” die IV ante Kalendas Iulias anno MCMLXIX exorti undique celebrantur, novum mirabileque factum Romae evenit. Magnum enim caelestis arcus coloribus vexillum, communitatis Lgbt+ signum, in aedium fronte Boreoamericanae legationis apud Sanctam Sedem est primum collocata.