His Kalendis Iuniis, centesimo recurrente anno a fere trecentis Afroamericanis iniuste trucidatis, qui albicolorum hominum manu vitam Tulsae amiserunt, Ioseph Biden lacrimabilem casum illum non seditionem sed revera occidionem fuisse in ipsa Oclahomae urbe fassus est. Is autem Foederatorum Americae Civitatum primus est praeses, qui historicam veritatem de excidio sane agnovit eiusdemque culpam in albicolorum hominum dominatum contulit.
Biden huiusmodi suprematismum cum mortifero malo, quod Boreoamericae summe impendat, quoque comparavit sane dicens odium esse numquam victum.