O tempora, o moresStephanus Löfven Suecicae Civitatis regendae munus deposuit

Primarius minister consilium heri cepit, postquam Parlamentum contrariam illi sententiam praeterita hebdomada tulerat

Ex primarii Sueciae ministri breviloquentis pagina

Die XXI huiusce mensis Iunii Publicum Regni Sueciae Concilium legem de libero immobilium mercatu plenius concedendo, quam Stephanus Löfven rogaverat, sane antiquavit. Quamobrem primarius minister ille Civitatis regendae munere se heri abdicavit.