O tempora, o moresDraghi luculentam orationem in Senatu habuit dicens: «Civitas nostra laica, non confessionalis»

Primarius Italorum minister de aspera Sanctae Sedis nota, quae rogationem de homophobia inhibenda respicit, verba ore libero expressit

Marius Draghi, ab Alexandro Alfieri, Factionis Democraticae senatore, interrogatus, de asperrima nota Vaticana, qua die XVII huiusce mensis Iunii altera Secretariae Status sectio rogationem de inhibendis et oppugnandis violentiis discriminationibusque ob sexum, inclinationem sexualem, genus, generis identitatem invalentiamque allatis reprehendit probabilemque violationem pacti, quod inter Apostolicam Sedem ac populum Italicum convenit, sane improbavit, responsum heri reddidit. Qui autem ore libero dixit: «Civitas nostra laica est, non vero confessionalis».