O tempora, o moresPraeses Salvatorianus se rogationem de bito nummario confirmando laturum esse nuntiat

Parva Mediae Americae Res Publica prima esse Civitas, in qua pecuniam electronice generatam solvere liceat, potest

Ex Nayibi Bukelis breviloquentis pagina

Hesterno die Nayibus Armandus Bukele Ortez, Salvatoriae (vulgo El Salvador) praeses quadraginta tantum annos natus, se rogationem de bito nummario confirmando laturum esse omnibus notum fecit. Qui enim Rem Publicam Salvatorianam primam fieri Civitatem, in qua pecuniam electronice generatam solvere liceat, magnopere vero cupit.

X