O tempora, o moresGina Chua, diurnaria transgener, agenturae Reuterianae curatrix delegata est creata

Diariorum scriptricem illam, sexaginta annos natam, Alexandra Galloni, celeberrimi officii informatorii moderatrix, sane elegit

Nuntius de Ginae Chua nominatione sane vetus sed eius fama proximis tantum diebus, postquam in actis diurnis interretialibus NBC News inscriptis commentatio, ubi diurnaria illa inter triginta maximas personas LGBT+ numeratur, his Kalendis Iuniis vulgata est, in Italiam nimirum permanavit.

Alexandra enim Galloni, nova agenturae Reuterianae moderatrix, Ginam Choua, quae superiore anno a masculino genere ad femininum transivit mulierque transgener est vere professa, eiusdem officii informatorii curatricem delegatam minus duobus abhinc mensibus creavit.

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club