Regni Hispaniensis Administrorum Consilium poenae remissionem, quae novem maximis Catalauniae independentiae fautoribus concedenda fuerit, ratam hodie habebit. Quod vero in urbe Barcinone Petrus Sánchez, primarius Hispaniae minister, hesterno die nuntiavit dicens: «In concordia potius quam in compellationibus omnem spem ponere sane oportet».
22 Giugno 2021