O tempora, o moresDe novissimo libro Paulae Lazzarini, feministriae catholicae

Doctum opusculum, cui est index “Ne mulieres in ecclesiis taceant. Primas partes in Ecclesia agere”, a domo editoria Effatà est typis impressum

Paula Lazzarini, diurnaria, sociologa catholicaque feminismi fautrix, novum librum “Ne mulieres in ecclesiis taceant. Primas partes in Ecclesia agere” (Italicis verbis Non tacciano le donne in assemblea. Agire da protagoniste nella Chiesa) inscriptum, qui octoginta paginis vere constat, typis excudendum et imprimendum domo editoria Effatà fovente recenter curavit.

In subtili doctoque opere illo auctrix, quae sodalicio “Mulieres pro Ecclesia” (Italice Donne per la Chiesa) nuncupato praesidet primisque in subselliis Concilii mulierum catholicarum (vulgo Catholic Women’s Council) nimirum sedet, ecclesialem experientiam suam propriam relegere conata est. Quae autem, adversa sperataque sententiose exprimens, industriam curamque perpetuo adhibitam in muliebri dignitate provehenda generumque aequalitate dilatanda denique enarravit.