O tempora, o moresFedez, Achilles Lauro et Orietta Berti carmen “Mille” inscriptum concinunt

Modulatissima trium canendi artificum cantiuncula ex hesterno die vulgatur

Ex Oriettae Berti Instagrammate

Fedez Achillesque Lauro, iuvenes famosique cantores rapiani, atque Orietta Berti, clara nobilisque cantrix quae cognomine Luscinia Curviacensis (vulgo L’usignolo di Cavriago) vel Aemiliae sylvia atricapilla (vulgo La capinera dell’Emilia) appellatur, cantum concinere decreverunt. Quorum trium canendi artificum carmen, quod Mille inscribitur, audiri ex hesterno die potest, dum ipsius taenia visifica proximo Lunae die publicabitur.

X