O tempora, o moresMaxima Romae monumenta splendidis iridis coloribus sunt illuminata

Retialium planiformarum "All Out" et "Change.org" moderatores lumina in clarissimis urbis locibus accendi sumptibus suis curavere ut a Senatu legis Zan approbationem expeterent

Nudius tertius vesperi Pyramis Cestii, Sanctuarium Scalae Sanctae, Palatium Cultus Laboris, quod, in Tribu Universalis Expositionis Romae (siglis EUR) situm, Colosseum Quadratum etiam dicitur, Basilica Ulpia, Amphitheatrum Flavium vel Colosseum, Fora Imperialia splendidis caelestis arcus coloribus illuminata sunt.

Haec retialium planiformarum All Out et Change.org nuncupatarum moderatores, assentiente Comitatu qui “Da vocem respectui” (Italice Da’ voce al rispetto) appellatur, sane curavere ut legem Zan a Senatu ratam haberi postularent.