O tempora, o moresPatricius Georgius Zaki triginta aetatis annos in carcere complevit

Richardus Noury, sodalitatis ab Amnestia internationali prolocutor Italicus, humanorum iurium fautorem quingentos iam fere dies custodia teneri commonuit ac Rei Publicae nostrae imperia magistratusque hortatus est ut in Aegyptiacas potestastes graviter consulerent

Patricius Georgius Zaki tricesimum diem natalem suum in Turensi carcere heri egit. Humanorum iurium fautor ac Bononiensis Athenaei alumnus, qui in Cairi aëroportu die VII mensis Februarii anno MMXX comprehensus est, in vinclis quadringentos nonaginta quattuor iam dies inique tenetur. Sed, quod vero gravissimum, iuvenis ille, de sollicitatione ad seditionem et institutionum eversione accusatus, iudicium adhuc numquam habuit.

Quapropter Richardus Noury, sodalitatis “Amnestia inter gentes” (vulgo Amnesty International) nuncupatae prolocutor Italicus, Rei Publicae nostrae imperia magistratusque iure meritoque hortatus est ut in Aegyptiacas potestastes graviter consulerent.