O tempora, o moresSophia Loren urbis Florentiae claves accepit

Actricem illam Darius Nardella syndicus honoris insignibus die V huiusce mensis Iunii decoravit

Ex Darii Nardella breviloquentis pagina

Praeterito Saturni die Sophia Loren, omnibus gentibus nationibusque nota ac Praemio Ansgariano bis honestata, Florentiae in mirabili Palatio Vetere a Dario Nardella primo cive est benignissime excepta. Syndicus vero divinae mulieri in agendo urbis claves tradidit posteaque eius ipsius honoris causa celeberrimum carmen Neapolitanum, cui “Sol mi” (vulgo O’ sole mio) nomen, violina cecinit.

Non si interrompe un’emozione, figuriamoci la Soncini!

X

Linkiesta senza pubblicità, per gli iscritti a Linkiesta Club

Iscriviti a Linkiesta Club