O tempora, o moresIn Afghanistania Danicus Siddiqui occisus est

Clarissimus agenturae Reuterianae photodiurnarius in pugna inter Afghanos ac Talebanos apud Candahariam, gravissimo vulnere accepto, vitam amisit

Danicus (vulgo Danish) Siddiqui, quadraginta annos natus, a bellatore Talebano, globulis ignitis displosis, est heri necatus. Photodiurnarius ille ex India oriundus, qui anno MMXVIII Praemio Pulitzer de arte photographica anno honestatus est, in pugna apud confinium Afghanistaniae cum Pakistania mortem nimirum obiit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter