O tempora, o moresIn Senatu Barbara Masini omnium corda rapuit

Vis Italia factionis senatrix, quae se homosexualem abhinc aliquos dies est professa, rogationem contra homotransphobiam vehementer suasit

Barbara Masini in Aula Senatoria ardentem orationem pro lege Zan heri habuit. Berlusconiana senatrix, quae in recentissimo colloquio percontativo cum Ioanna Casadio, ephemeridis “La Repubblica” inscriptae diurnaria, se aperte lesbiadem professa est, ante aliquot annos matrem suam, cui illa ipsa homosexualitatem nuntiavisset, de filiae incolumitate sollicitam fuisse inter alias res narravit. Qua de causa Barbara Masini omnium corda sane rapuit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter