O tempora, o moresBarbara Masini, Berlusconianae Factionis senatrix, homosexualem se palam professa est

In percontatione ephemeridi “Res Publica” (Italice "La Repubblica") data legumlatrix popularis se rogationem Zan scituram esse quoque affirmavit

Complures, qui superiore die Martis celeberrima acta diurna a Mauricio Molinari legere, sane obstupuerunt. In qua ephemeride percontativum colloquium, quod Barbara Masini cum Ioanna Casadio diurnaria habuerat, heri est enim divulgatum. Illa senatrix Silviique Berlusconi sectatrix homosexualem se palam professa est: animum suum denique patefecit se alteram mulierem amare et cum ea ipsa vivere nimirum dicens.

Barbara Masini se legem Zan iussuram esse porro declaravit ac generis identitatem, quam rogatio ipsa crebro usurpat, contra insipientes exprobationes aperte defendit.

 

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter