Ex praeterito Veneris die homines admodum CCXXXIII in Columbia Britannica, Canadae provincia quae est propius solis occasum, fervore atque aestu periere. In oppidulo Lytton nuncupato, quod a Vancuverio circiter CL chilometra sane abest, aëris temperies usque fere ad L gradus Celsianos abhinc duos dies ascendit.
1 Luglio 2021