O tempora, o moresDe civili Claudii ac Danielis unione

Omnibus illos, qui carissimi amici mei sunt, votibus prosequor

Faustissimus iam dies illuxit, quo Neapoli in Mole Andegavensi (vulgo Maschio Angioino) Claudius Finelli et Daniel Giunta inter se civili ritu coniunguntur. Illis vero, cum quibus vetus amicitia mihi intercedit, maxime gratulor omniaque bona toto corde precor, sublimes versus Pascolianos, paulisper autem mutatos, dicans: «Felices quibus Daphneque favet simul ipseque Phoebus, quibus Parthenope concors auspice ridet Amor».

 

X