Emma Bonino in II +Europa partium Conventu, qui a die XVI usque ad diem XVIII huiusce mensis Iulii in Portuensi oppido apud Hiltonianum Deversorium celebratus est, se factioni nomen iterum dare heri denuntiavit.
Praeclara mulier civilis ac feministria inter omnium plausus clamoresque consilium suum patefecit: «Lites – sic ait – rursus equidem fient. Sed hoc unum, mutuam videlicet reverentiam relinquendam numquam esse, octo praeteritis mensibus didici. Quod vos etiam didicisse sane exopto».