O tempora, o moresItalia Certamen Pedilusorium Europaeum vicit

Gloriosa turma nostra Britannorum opes fregit adversariosque IV-III calcibus poenariis superavit

Ex Turmae Pedilusoriae Nationalis Italicae pagina breviloquenti

Quinquaginta tres post annos a primo poculo Europaeo pedifollico percepto manipulus Italicus summum praemium sibi denuo comparavit. Hac enim nocte grex caeruleus cum Britannis certans, postquam contentio aequo exitu (I-I) desiit ac nihil novi, temporibus superadditis confectis, nimirum evenit, avversarios illos IV-III iactibus poenalibus profligavit.

Dominicus Berardi calce poenario Albionum portam primus violavit; deinde Leonardus Bonucci, qui punctum in prima certaminis parte adeptus iam erat, follem in rete iterum proiecit; tum Fridericus Bernardeschi ultimo iactu poenali gloriosae turmae Italicae victoriam dedit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter