Tres dies iam sunt cum Sicilia fervido aestu crematur omnibusque locis incendia, quorum permulta dolo facta, continenter oriuntur. Heri autem flammae, quae per agros ac per montes pervaserunt, Misilmerii, Neti, Paternione, Planae Albanensium, Platiae potissimum exarserunt. Catinae, in nobilissima urbe, portus praefecturae milites ex igne CL cives eripuere ac mari in tuto sane collocavere.
31 Luglio 2021