O tempora, o moresEmmanuel Macron reverendum Jesse Jackson in Honoratorum Legionem adlegit

Francogallicae Reipublicae praeses perillustrem Baptisticae Ecclesiae ministrum, nigricolorum hominum aequationis propugnatorem, ducis titulo exornavit

Ex Florae McAfee breviloquentis pagina

Jesse Jackson, undeoctoginta annos natus, qui operam cum Martino Luthero King sociavit cunctasque vires ad civilia Afroamericanorum iura tutanda per amplius quinquaginta annos impendit, in Nationalem Legionis Honoris Ordinem (vulgo Ordre national de la Légion d’honneur) adscriptus est. Quem enim hesterno die Emmanuel Macron, Francogallicae Reipublicae prases, summo ducis titulo in Elysaeo sane condecoravit.

Leggi spesso Linkiesta?

X

Registrati alle nostre newsletter per rimanere sempre aggiornato sulle nostre notizie.

Iscriviti alla Newsletter