Superiore nocte manipulus armatus Iuvenelis Moïse, Reipublicae Haitianae moderatoris, domum irruperunt illique insidias posuerunt. In petitione praesidens vitam amisit, eius coniunx autem est vix elapsa. Quae vero, aëriplano in Floridam traducta, in Miamiensi valetudinario graviter saucia nunc iacet. Claudius Joseph, qui praesidis officium interim suscepit, tumultum decrevit.
8 Luglio 2021