Heri vesperi conventus inter ludorum praesidum sodaliciorum legatos et Patricium Bianchi, a Publica Institutione administrum, habitus est. In quo concilio de scholarum instauratione, quae in Septembrem mensem annuatim incidit, est nimirum collocutum.
Sicut Antonellus Giannelli, Nationalis Praesidum Italicorum Societatis moderator, iam praenuntiaverat, non tantum magistros sed etiam alumnos ad vaccinum adversum Venenum Coronarium igiturque ad litteras virides vel medellae iniectae testes (vulgo Green Pass) sane impelli expetitum est. Quod magni indubie momenti ac ponderis, at vero, ut Mila Spicola bene ait, non sufficit. De vaccino docentibus discentibusque praescribendo sententiae Matthaeus Salvini eiusque fautores usitato more statim intercessere, perfidiae, iactantiae ac stupiditatis testimonium ideo denuo praebentes.