O tempora, o moresItalia lugens Raphaelae Carrà supremum vale dicit

Praeclara cantatrix televisificarumque emissionum moderatrix die XVIII superioris mensis Iunii duodeoctoginta annos compleverat

Ex Vasci Rossi breviloquentis pagina

Hesterno die, dum interiora urbis Burdigalae monumenta insignia, peregrinationibus delectationis causa susceptis, una cum Michaele socio meo amatissimo visitabam, Raphaelae Carrà mors nuntiata mihi est. Qua de re ego dolore obmutui itemque omnes autem, qui tristissimam rem novam cognovere, multas lacrimas perdolescentes perfuderunt.

Heri enim praeclara saltatrix spectacula edens mire grata, televisificarum emissionum moderatrix et cantatrix illa, quae iam ab aliquo tempore gravi morbo laborabat, Romae hora quarta postmeridiana cum viginti minutis de vita discessit: excelsa mulier, cui nomini nullum par elogium, die XVIII superioris mensis Iunii duodeoctoginta annos compleverat.

X