O tempora, o moresRobertus Calasso, alta divinaque quadam mente praeditus, mortem obiit

Officinae librariae “Adelphi” rector editorius ac praeses, octoginta annos natus, extremum spiritum die XXVIII huiusce mensis Iulii effudit

Ex Nicolai Lagioia breviloquentis pagina

In urbe Mediolano Robertus Calasso, qui sex et decem vitae lustra ante diem tertium Kalendas Iunias hoc vertente anno impleverat, naturae debitum reddens, post diutinum morbum ad superos heri evolavit. Qui autem, homo litterarum studiosissimus, cum incluti Roberti Bazlen voluntate anno MCMLXII consensit atque in domo editoria Adelphi egregiam operam suam protenus initio navavit. Officinae librariae illae anno MCMLXXI rector editorius, anno vero MCMXCIX praeses est constitutus, Hermanni Hesse, Leonis Bloy, Iosephi Roth, Roberti Walser, Thomae Bernhard, exempli gratia, scripta, in Italicum sermonem conversa, typis nimirum mandans.

Robertus Calasso, qui ignotum litteraturae essentiam putabat, sancti Ignatii de Loyola, Francisci Kafka, Caroli Kraus opera Italice suo nomine expressit et excudenda curavit. Ille ipse complures libros et doctissimos, inter quos tres saltem, videlicet “De Cadmi et Harmoniae nuptiis” (vulgo Le nozze di Cadmo e Armonia), “De ardore” (vulgo L’ardore) ac “De caelesti venatore” (vulgo Il cacciatore celeste), memorandi sunt, sane composuit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter