O tempora, o moresIn Monte Leonino capitis poena abolita est

Quae vero carcere perpetuo vel triginta minimum annorum custodia substituetur

Ex Iulii Maada Bio breviloquentis pagina

Hesterno die in Monte Leonino (vulgo Sierra Leone), pauperrima Africae Occidentalis civitate, plerique populi legati ad capitalem poenam abolendam sententiam tulerunt, graviora delicta aeternis vinculis vel tringinta minimum annorum custodia punienda esse simul decernentes. Iulius Maada Bio, Reipublicae praeses, se legi subscripturum esse autem nuntiavit.

X