O tempora, o moresThomas Barrack, Donaldi Trump sodalis sociusque, in vincula est coniectus

Perdives homo apud Neo-Eboracenses iudices criminatus est quod Unitorum Emiratuum Arabicorum rationibus inter annos MMXVI et MMXVIII prospexisset et consuluisset

Ex Naman Tarcha breviloquentis pagina

Thomas Barrack, qui, amicitiae vetustate cum Donaldo Trump coniunctus, eius ipsius in praesidentialibus electionibus anno MMXVI habitis consiliarius fuit, a publicis Foederalis Investigationis Officii (siglis FBI) ministris est heri comprehensus. Quem autem Neo-Eboracenses iudices accusavere quod inter annos MMXVI et MMXVIII Unitorum Emiratuum Arabicorum rebus studuisset illorumque potestates de internis Foederatarum Americae Civitatum negotiis certiores fecisset.