O tempora, o moresWally Funk, LXXXII annos nata, per inane primum ivit

Clara aviatrix, spatiali “New Shepard” capsula invecta, vetustissima est inter omnes persona, quae spatium cosmicum adiit

Ex "Blue Origin" societatis pagina breviloquenti

Die XX vertentis mensis Iulii, altero et quinquagesimo expleto anno a navis sideralis Apollo 11 appellatae in lunam descensu, capsula spatialis, cui New Shepard nomen, Jeffrey Bezos, miliardarium interretialisque societatis mercatoriae Amazon conditorem, Marcum eius fratrem, Oliverium Daemen adulescentulum peregrinatorem ac Mariam Wallace Funk, Wally dictam, aviatricem vehens, in spatium cosmicum est missa. Quae vero, cum volatus suborbitalis paucis minutis confectus esset, ad Texanum desertum feliciter appulit.

Decennis praeteritis Wally Funk, astronautria semel iterumve autem selecta, ab Aeronautica Spatialique Boreoamericanorum Administratione, siglis NASA, numquam accepta erat. Quae demum, LXXXII annos nata, nudius tertius spatium cosmicum primum adiit.

X