O tempora, o moresBolsonaro pastorem Presbyterianum postremae provocationis iudicem designatum defendit

Rei Publicae Brasilianae praeses Andream Mendonça, Evangelii ministrum ac Rerum Iudiciariarum quondam moderatorem, superiore mense Iulio elegit

Ex Helenae Mendonça breviloquentis pagina

Hesterno die Iairus Bolsonaro, qui in Amazonico Ecclesiae Pentecostalis templo sacro intererat, de Andreae Mendonça creatione iterum locutus est, Deum tali modo in Summo dirimendis causis Concilio multo magis adfuturum esse sane dicens. Cuius nominationem ratam habere ad Senatum Brasiliensem spectat.

Cum interea contentiones dissensionesque non sedantur: Andreas Mendonça enim, Presbyterianus pastor et a Rebus Iudiciariis quondam administer, quem Bolsonaro postremae provocationis iudicem in Marci Aurelii Mello locum superiore mense Iulio delegit, enim, inter alia, strenuus abortus oppugnator est et homophobiam ne crimen probetur recusat.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter