Raimundus Leo cardinalis Burke, praeclarus canonici iuris peritus, qui, a Benedicto PP. XVI Supremi Tribunalis Signaturae Apostolicae praefectus anno MMVIII creatus et Romanae Ecclesiae laticlavio anno MMX honestatus, a Francisco de praefectura anno MMXIV sine causa depulsus est, se in Coronarium morbum delapsum esse ex medicis praeterito die Mercurii comperit. Heri autem, Beatae Mariae Virginis Assumptionis sollemnitate, purpurati patris adiutor per nuntiolum in Pipiatorio (vulgo Twitter) scriptum virum illum eminentissimum in valetudinario, quo ad ventilatoriam machinam alligetur, nimirum iacere omnes certiores fecit atque ab omnibus Marialem coronam pro eo recitari petiit.
Non vero praetereundum est superioribus mensibus cardinalem Burke de vaccinis adhibendis dubitavisse novamque pestilentiam cum Magnae Reinitiationis (vulgo Great Reset) potestatum consilio, pugnacis theoriae conspirationis fautoris instar, iterum ac saepius conexuisse. Unum, utcumque sit, quidem interest ut Burke, ad pristinam sanitatem cito reversus, lectionem semel discat nuperrimasque res adversas ad utilitatem suam referat.