O tempora, o moresClaudius Durigon publico munere se abdicavit

Salvinianarum partium assecla, qui Rerum Vectigalium Administrationis subsecretarius Kalendis Martiis creatus erat, cum controversia ab improbandis verbis, quae ille ipse de Arnaldo Mussolini dixerit, vehementer orta non sane consideret, honorem deponere heri statuit

Ex Nicolai Fratoianni breviloquentis pagina

Post aliquot contentionum dissensionumque dies Claudius Durigon, pro scriba ab actis Supremi Consilii Rebus Vectigalibus praepositi, publico munere heri se denique abdicavit. Controversia vero, a Factione Democratica ac Motu V Stellarum praesertim agitata, mense Augusto ineunte ab improbandis eius verbis orta est, postquam extremarum partium dexterarum Societas (Italice Lega) appellatarum sectator ille publico horto Latinensi a Ioanne Falcone ac Paulo Borsellino nuncupato pristinum Arnaldi Mussolini nomen inscribere denuo oportere nimirum affirmaverat.

X