Heri vesperi Summum Reipublicae Italicae moderandae Concilium, de Lucianae Lamorgese Ab internis negotiis administrae sententia, Consilium Municipii Fodiani curatorum, in quorum consuetudinem gregales mafiani se insinuaverint, distrahere simulque Civitatis potestati Commissioni extraordinariae, quae ex Marilisa Magno, quondam praefecta, Rachele Grandolfo, praefecta vicaria, ac Sebastiano Giangrande constet, attribuere sane decrevit.
Nec vero silentio praetereundum est Consilium municipale de praefecti mandatu iam dissolutum posteaque Francum Landella, usque ad diem IV superioris mensis Maii urbis Fodiae syndicum factionisque Salvinianae hominem, propter temptatas repetundas in custodiis temporarie habitum esse.