Die Martis in illegali carbonis fodina, quae a Bogota, maxima Columbiae urbe, centum fere triginta chiliometra sane distat, duodecim admodum fossores ex ingenti methani displosione perierunt, unus autem sauciatus graviter est. Quam immanem diruptionem gasii carbonariaeque pulveris mixtura vero genuit. Superiore anno MMXX in Columbia, quae inter carbonis est capita, centum septuaginta unum homines metalla exercentes vitam nimirum amisere.
26 Agosto 2021