O tempora, o moresItalia in Olympiis Tokiensibus bis uno die triumphat

Marcellus Jacobs cursor et Ioannes Marcus Tamberi salitor singula praemia maxima sibi comparavere

Ex Ioannis Malagò breviloquentis pagina

In Olympicis ludis, qui Tokieni, in urbe Iaponiae capite, die XXIII superioris mensis Iulii aperti sunt, Italicus grex, post duo aurea nomismata iam singillatim accepta, duplum summum triumphum simul heri deportavit. Primum nomisma ex auro Marcellus Jacobs, viginti septem annos natus, qui, instar novi Achillis fulguri similis, centum metra novem tantum secundis et octoginta centesimis percucurrerat, sane peperit; alterum vero Ioannes Marcus Tamberi, undetriginta annos natus, in altitudinem saltans ex aequo cum Mutaz Essa Barshim, Qatarensi athleta, obtinuit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter